jueves, 23 de abril de 2009

CREDO



Credo in unum Deum
Patrem omnipotentem,
factorem cœli et terrae,
visibilium omnium et invisibilium;
et in unum Dominum Iesum Christum,
Filium Dei unigenitum,
et ex Patre natum ante omnia sæcula;
Deum de Deo,
lumen de lumine,
Deum verum de Deo vero;
genitum, non factum,
consubstantialem Patri,
per quem omnia facta sunt:
qui propter nos homines
et propter nostram salutem
descendit de cœlis,
et incarnatus est de Spiritu Sancto
ex Maria virgine, et homo factus est:
crucifixus etiam pro nobis sub Pontio Pilato,
passus, et sepultus est:
et resurrexit tertia die secundum Scripturas,
et ascendit in cœlum,
sedet ad dexteram Patris,
et iterum venturus
est cum gloria iudicare vivos et mortuos;
cuius regni non erit finis:
et in Spiritum Sanctum,
Dominum et vivificantem,
qui ex Patre Filioque procedit;
qui cum Patre et Filio simul adoratur
et conglorificatur;
qui locutus est per prophetas:
et unam sanctam catholicam
et apostolicam ecclesiam.
Confiteor unum baptisma
in remissionem peccatorum:
et expecto resurrectionem mortuorum
et vitam venturi sæculi.
Amen.




Credo III mp3